VIGINTIVIRI agris dandis

VIGINTIVIRI agris dandis
VIGINTIVIRI agris dandis
apud Romanos, qui fuerint, docet Rosinus, Antiqq. Rom. l. 7. c. 47. cum ait: Cum aut Lege aliquâ a Plebe scitum, aut Senatusconsuliô decnetum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum, Curatores, qui coloniam deducerent, interdum tres, interdum quinque septem, decem, viginti etiam, qui inde Triumviri, vel Quinqueviri, vel Septemviri, vel Decemviri, vel Vigintiviri coloniae deducendae, aut agris dandis, attribuendisve appellabantur. Hi, postquam creati erant, Colonos, qui vel suâ sponte nomina dederant, vel sorte exierant, in agros lege definitos atque in Coloniam sub vexillo, quasi exercitum aliquem deducebant: cuius deductionis Dux aliquis e Curatoribus Agrariis erat, etc. Alii ab his Vigintiviri sunt, memorati Spartiano in Didio Iuliano, c. 1. Inter Vigintiviros electus est, suffragio matris Marci. Nempe liberâ Republ. vetus fuit consuerudo, ut populus quotannis XXVI. viros crearet, quorum munia sic postea distribuebantur. Fiebant ex illis Triumviri capitale,s Triumviri monetales, Curatores Viarum in Urbe, Decemviri litibus iudicandis, qui hastam centumvitalem cogebant, Duumviri Curatores viarum extra urbem, et Quatuorviri in praefecturas Campaniae mittebantur. Sed hic numerus ab Augusto fuit imminutus, sublatis Viocuris, qui extra urbem curabant, et Quatuorviris, qui in Campaniam mittebantur: quô pactô pro XXVI. Viris mansêre XX. Viri solem, quos quidem non instituit hic Imperator, sed eorum tantum creationem mutavit,
iubens ut ex Equestri ordine eligerentur, qui videntur antea soliti e Senatorum liberis creari. Vide Dionem, l. 54. ubi de illis fuse, Festum, voce Praefecturae, et Iac. Cuiacium, Observat. l. 11. Erat autem Vigintiviratus, velut ianua, ad honores aditum pandens, ad quos perdiu Principum quoque liberi adibant hâc viâ. Sed dispensatum nonnumquam a Senatu, uti ex Tacito discimus, qui Tiberium commendantem Neronem, e liberis Germanici, iam ingressum iuventam, petiisse, ut munere capessendi Viginti-Viratus solveretur, scribit l. 3. Annal. c. 29. Vide casaubon. Not. ad Spartian. d. l. et ad Sueton. Aug. c. 37.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • COLONIA — I. COLONIA Angliae oppid. apud Antoninum, quae etsi ex distantia videatur esse Subdury, nomen tamen Colne illi magis convenite scribit Talbotus. Vide Colcestria. II. COLONIA oppidum fuit, in quod Romani Magistratus ex urbe cives traduxêre, vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”